라틴어 문장 검색

tota licet veteres exornent undique cerae atria, nobilitas sola est atque unica virtus.
오래된 서판을 사방으로 갖춘 복도를 갖췄을지라도, 오직 미덕만이 유일한 명예이다. (유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII6)
plaustra titulōs ferēbant quī nōmina urbium captārum exhibēbant.
마차는 점령된 도시들의 이름을 보여주는 표를 가지고 있었다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī28)
plaustrum quod spolia Ponticī bellī vehēbat hunc titulum sōlum exhibēbat:
폰투스 전쟁의 전리품을 나르는 마차는 오직 이 표제만을 드러내고 있었다: (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī29)
Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem.
야곱은 라헬의 무덤에 비석을 세웠다. 그것이 오늘날까지도 서 있는 라헬의 묘비이다. (불가타 성경, 창세기, 35장20)
Quis titulum eius cuius est ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:5)
Cumque inhiberetur a pluribus, maxime tamen a suis fidelibus, praevaluit eius imperium, quoniam propter arrogantiam suae nobilitatis omnibus erat terrori.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 19:2)
amor horridum et incultum omni facit formositate pollere, infimos natu etiam morum novit nobilitate ditare, superbos quoque solet humilitate beare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 4장: 사랑은 어떻게 나타나나 1:2)
morum atque probitas sola est quae vera facit hominem nobilitate beari et rutilanti forma pollere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:9)
Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:10)
Mulier enim vincta marito ex mariti ordine suam nobilitatem variando commutat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:7)
Masculi vero nobilitas mulieris nunquam potest coniunctione mutari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 7:8)
Nam homines universos ab initio prodidit una natura, unaque omnes usque ad hoc tempus tenuisset aequalitas, nisi magnanimitas et morum probitas coepisset homines nobilitatis inaequalitate distinguere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:10)
Nobilitas enim et popularitas in diversis sexibus 'non bene conveniunt nec in una sede morantur'.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:3)
Nam ille ab antiquo stipite maiorique parente sibi nobilitatem accipit et illam ab eis quasi ex quodam traduce sumpsit, a quibus sementivam traxit originem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:7)
iste vero ex ipso tantum suam habet nobilitatem et eam sibi a nullo stipite derivatam assumpsit, sed ex sola suae mentis optima dispositione retinuit ortam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION